Misericórdia
9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
6 Lavabo inter innocentes manus meas,et circumdabo altare tuum, Domine :
7 ut audiam vocem laudis,et enarrem universa mirabilia tua.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
1 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Dog Idumus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
1 Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum,neque elati sunt oculi mei,neque ambulavi in magnis,neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam,sed exaltavi animam meam :sicut ablactatus est super matre sua,ita retributio in anima mea.
13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
18 Quis, Deus, similis tui,qui aufers iniquitatem,et transis peccatum reliquiarum hreditatis tu ?Non immittet ultra furorem suum,quoniam volens misericordiam est.
29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Isral et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Isral.
2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi ctus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Isral, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Isral in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege prscriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Isral et Judam, juxta id quod rex jusserat, prdicantes : Filii Isral, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isral : et revertetur ad reliquias qu effugerunt manum regis Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in ternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta prceptum regis et principum verbum Domini.
13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
14 et surgentes destruxerunt altaria qu erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levit tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levit Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Isral, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levit quoque et sacerdotes per organa qu suo officio congruebant.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23 Placuitque univers multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Juda prbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam univers frequenti qu venerat ex Isral : proselytorum quoque de terra Isral, et habitantium in Juda.
26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Isral in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levit benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cli.
1 [Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eo duxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra ?numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :tamen revertere ad me, dicit Dominus,et ego suscipiam te.
2 Leva oculos tuos in directum,et vide ubi non prostrata sis.In viis sedebas,exspectans eos quasi latro in solitudine :et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
3 Quam ob rem prohibit sunt still pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.
4 Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis me tu es :
5 numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josi regis : [Numquid vidisti qu fecerit aversatrix Isral ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prvaricatrix soror ejus Juda
8 quia pro eo quod mchata esset aversatrix Isral,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prvaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
9 et facilitate fornicationis su contaminavit terram,et mchata est cum lapide et ligno :
10 et in omnibus his non est reversa ad meprvaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus.]
11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Isral, comparatione prvaricatricis Jud.
12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : [Revertere, aversatrix Isral, ait Dominus,et non avertam faciem meam a vobis,quia sanctus ego sum, dicit Dominus,et non irascar in perpetuum.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,quia in Dominum Deum tuum prvaricata es,et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,et vocem meam non audisti, ait Dominus.
14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,quia ego vir vester :et assumam vos unum de civitate,et duos de cognatione,et introducam vos in Sion.
15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum,et pascent vos scientia et doctrina.
16 Cumque multiplicati fueritis,et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,non dicent ultra :Arca testamenti Domini :neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,nec visitabitur, nec fiet ultra.
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :et congregabuntur ad eam omnes gentesin nomine Domini in Jerusalem,et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Isral,et venient simul de terra aquilonisad terram quam dedi patribus vestris.
19 Ego autem dixi :Quomodo ponam te in filios,et tribuam tibi terram desiderabilem,hreditatem prclaram exercituum gentium ?Et dixi : Patrem vocabis me,et post me ingredi non cessabis.
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,sic contempsit me domus Isral,dicit Dominus.
21 Vox in viis audita est,ploratus et ululatus filiorum Isral :quoniam iniquam fecerunt viam suam ;obliti sunt Domini Dei sui.
22 Convertimini, filii revertentes,et sanabo aversiones vestras.Ecce nos venimus ad te :tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles,et multitudo montium :vere in Domino Deo nostro salus Isral.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :greges eorum, et armenta eorum,filios eorum, et filias eorum.
25 Dormiemus in confusione nostra,et operiet nos ignominia nostra :quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester clestis delicta vestra.
31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos : quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
6 Hc est generatio qurentium eum,qurentium faciem Dei Jacob.
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !
11 Tu autem, Domine, miserere mei,et resuscita me ; et retribuam eis.
16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum grati : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.