Não Temas
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
10 Nihil horum timeas qu passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vit.
9 Super montem excelsum ascende,tu qui evangelizas Sion ;exalta in fortitudine vocem tuam,qui evangelizas Jerusalem :exalta, noli timere.Dic civitatibus Juda :Ecce Deus vester :
16 At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
17 Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ;ne declines, quia ego Deus tuus :confortavi te, et auxiliatus sum tibi,et suscepit te dextera Justi mei.
21 Noli timere, terra :exsulta, et ltare,quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
7 Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum :quoniam ad omnia qu mittam te ibis,et universa qucumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum,quia tecum ego sum ut eruam te,dicit Dominus.]
6 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.