22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut prcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
5 [Priusquam te formarem in utero, novi te,et antequam exires de vulva, sanctificavi te,et prophetam in gentibus dedi te.]
18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
4 a vocibus aquarum multarum.Mirabiles elationes maris ;mirabilis in altis Dominus.
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressur propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno clorum.
5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,et habitabunt recti cum vultu tuo.]
9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?dicit Dominus.Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?ait Dominus Deus tuus.
14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum clorum.
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in ternum,
33 et regni ejus non erit finis.
9 Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galil, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
3 Uxor tua sicut vitis abundansin lateribus domus tu ;filii tui sicut novell olivarumin circuitu mens tu.
6 Descendet sicut pluvia in vellus,et sicut stillicidia stillantia super terram.
34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.