1 Postquam vero cnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.

2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.

3 Tunc Raphal angelus apprehendit dmonium, et religavit illud in deserto superioris gypti.

4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.

5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes qu ignorant Deum.

6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.

7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cli et terr, mareque et fontes, et flumina, et omnes creatur tu qu in eis sunt.

8 Tu fecisti Adam de limo terr, dedistique ei adjutorium Hevam.

9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuri causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in scula sculorum.

10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.

13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :

14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.

15 At illa misit unam ex ancillis suis. Qu ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,

17 et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Isral, quia non contigit quemadmodum putabamus.

18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.

19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tu et su sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.

20 Statimque prcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.

21 Uxori autem su dixit ut instrueret convivium, et prpararet omnia qu in cibos erant iter agentibus necessaria.

22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

23 Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.

24 De omnibus autem qu possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobi, et fecit scripturam, ut pars dimidia qu supererat, post obitum eorum Tobi dominio deveniret.