1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :

2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

5 non ex operibus justiti, qu fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

7 ut justificati gratia ipsius, hredes simus secundum spem vit tern.

8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus presse qui credunt Deo. Hc sunt bona, et utilia hominibus.

9 Stultas autem qustiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et van.

10 Hreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite prmitte, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis operibus presse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.