1 [Hc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,cum solus esset creatus, custodivit,

2 et eduxit illum a delicto suo,et dedit illi virtutem continendi omnia.

3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua,per iram homicidii fraterni deperiit.

4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,per contemptibile lignum justum gubernans.

5 Hc et in consensu nequiti, cum se nationes contulissent,scivit justum, et conservavit sine querela Deo,et in filii misericordia fortem custodivit.

6 Hc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim :

7 quibus in testimonium nequitifumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis anim memoria stans figmentum salis.

8 Sapientiam enim prtereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipienti su reliquerunt hominibus memoriam,ut in his qu peccaverunt nec latere potuissent.

9 Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.

10 Hc profugum ir fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius.

11 In fraude circumvenientium illum affuit illi,et honestum fecit illum.

12 Custodivit illum ab inimicis,et a seductoribus tutavit illum :et certamen forte dedit illi ut vinceret,et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

13 Hc venditum justum non dereliquit,sed a peccatoribus liberavit eum ;descenditque cum illo in foveam,

14 et in vinculis non dereliquit illum,donec afferret illi sceptrum regni,et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,et dedit illi claritatem ternam.]

15 [Hc populum justum et semen sine querela liberavita nationibus qu illum deprimebant.

16 Intravit in animam servi Dei,et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum,et deduxit illos in via mirabili :et fuit illis in velamento diei,et in luce stellarum per noctem ;

18 transtulit illos per mare Rubrum,et transvexit illos per aquam nimiam.

19 Inimicos autem illorum demersit in mare,et ab altitudine inferorum eduxit illos.Ideo justi tulerunt spolia impiorum,

20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,et victricem manum tuam laudaverunt pariter :

21 quoniam sapientia aperuit os mutorum,et linguas infantium fecit disertas.]