1 [Magna sunt enim judicia tua, Domine,et inenarrabilia verba tua :propter hoc indisciplinat anim erraverunt.

2 Dum enim persuasum habent iniquiposse dominari nationi sanct,vinculis tenebrarum et long noctis compediti,inclusi sub tectis,fugitivi perpetu providenti jacuerunt.

3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis,tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,paventes horrende,et cum admiratione nimia perturbati.

4 Neque enim qu continebat illos spelunca sine timore custodiebat,quoniam sonitus descendens perturbabat illos,et person tristes illis apparentes pavorem illis prstabant.

5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prbere,nec siderum limpid flammilluminare poterant illam noctem horrendam.

6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;et timore perculsi illius qu non videbatur faciei,stimabant deteriora esse qu videbantur.

7 Et magic artis appositi erant derisus,et sapienti glori correptio cum contumelia.

8 Illi enim qui promittebanttimores et perturbationes expellere se ab anima languente,hi cum derisu pleni timore languebant.

9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,tremebundi peribant,et arem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

10 Cum sit enim timida nequitia,dat testimonium condemnationis :semper enim prsumit sva,perturbata conscientia :

11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.

12 Et dum ab intus minor est exspectatio,majorem computat inscientiam ejus caus,de qua tormentum prstat.

13 Illi autem qui impotentem vere noctem,et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,eumdem somnum dormientes,

14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,aliquando anim deficiebant traductione :subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.

15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.

16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor,aut agri laborum operarius proccupatus esset,ineffugibilem sustinebat necessitatem ;

17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.Sive spiritus sibilans,aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,aut vis aqu decurrentis nimium,

18 aut sonus validus prcipitatarum petrarum,aut ludentium animalium cursus invisus,aut mugientium valida bestiarum vox,aut resonans de altissimis montibus echo :deficientes faciebant illos pr timore.

19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,et non impeditis operibus continebatur.

20 Solis autem illis superposita erat gravis nox,imago tenebrarum qu superventura illis erat :ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]