1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;
2 cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
3 Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
4 et dixit Saul ad armigerum suum: " Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ". Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
5 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
7 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
8 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;
9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul,
12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14 nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
1 Ora os filisteus pelejaram contra Israel; os homens de Israel fugiram de diante dos filisteus, e caíram mortos no monte de Gilboa.
2 Os filisteus perseguiram a Saul e a seus filhos, e mataram a Jônatas, a Abinadabe e a Malquisua, filhos de Saul.
3 A batalha tornou-se rija contra Saul; os flecheiros alcançaram-no, e ele se angustiou por causa deles.
4 Então disse Saul ao seu escudeiro: Desembainha a tua espada, e atravessa-me com ela, não suceda virem estes incircuncidados, e zombarem de mim. O seu escudeiro, porém, não quis, porque temia muito. Portanto Saul pegou na sua espada, e lançou-se sobre ela.
5 Vendo o seu escudeiro que Saul estava morto, ele mesmo também se lançou sobre a sua espada, e morreu.
6 Assim morreram Saul e seus três filhos; e toda a sua casa pereceu juntamente.
7 Todos os homens de Israel que estavam no vale, vendo a fuga e que Saul e seus filhos eram mortos, abandonaram as suas cidades e fugiram; vieram os filisteus e habitaram nelas.
8 No dia seguinte, vindo os filisteus a despojar os mortos, acharam a Saul e a seus filhos estirados no monte de Gilboa.
9 Despojaram-no e tomaram-lhe a cabeça e as armas, e enviaram mensageiros para a terra dos filisteus em redor, a levar essas notícias aos seus ídolos e ao povo.
10 Puseram as armas dele na casa dos seus deuses e pregaram-lhe a cabeça na casa de Dagom.
11 Tendo toda Jabes-Gileade ouvido tudo o que os filisteus haviam feito a Saul,
12 levantaram-se todos os homens valentes, e tiraram o corpo de Saul e os corpos de seus filhos, levaram-nos a Jabes, enterraram os ossos debaixo do carvalho em Jabes, e jejuaram sete dias.
13 Assim morreu Saul por causa do delito que havia cometido contra Jeová, cuja palavra não observou: e também por causa da consulta que fez para indagar a um espírito familiar,
14 deixando de o fazer a Jeová, que por isso o matou e transferiu o reino para Davi, filho de Jessé.