1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.

2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.

3 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.

4 Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: " Ecce ego ".

5 Et cucurrit ad Heli et dixit: " Ecce ego; vocasti enim me ". Qui dixit: Non vocavi. Revertere; dormi! ". Et abiit et dormivit.

6 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: " Ecce ego, quia vocasti me ". Qui respondit: " Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ".

7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.

8 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli

9 et ait: " Ecce ego, quia vocasti me ". Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: " Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: " Loquere, Domine, quia audit servus tuus" ". Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.

10 Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: " Samuel, Samuel ". Et ait Samuel: " Loquere, quia audit servus tuus ".

11 Et dixit Dominus ad Samuel: " Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.

12 In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.

13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos.

14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum ".

15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.

16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: " Samuel, fili mi ". Qui respondens ait: " Praesto sum ".

17 Et interrogavit eum: " Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ".

18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: " Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ".

19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.

20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.

21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

1 O menino Samuel ministrava a Jeová diante de Eli. Naqueles dias a palavra de Jeová era preciosa; não havia visão manifesta.

2 Estando Eli deitado no seu lugar (ora os seus olhos tinham começado a escurecer, ele não podia ver),

3 e ainda não se havendo apagado a lâmpada de Deus, e estando Samuel também deitado, no templo de Jeová onde estava a arca de Deus,

4 chamou Jeová a Samuel. Este respondeu: Eis-me aqui.

5 Correndo a Eli, disse-lhe: Eis-me aqui, pois tu me chamaste. Ele respondeu: Eu não te chamei; torna a deitar-te. Ele foi e deitou-se.

6 Jeová tornou a chamar outra vez a Samuel, que, levantando-se, foi a Eli e disse: Eis-me aqui, pois me chamaste. Eli respondeu-lhe: Não te chamei, meu filho; torna a deitar-te.

7 Samuel ainda não conhecia a Jeová, cuja palavra ainda não lhe havia sido revelada.

8 Tornou Jeová a chamar a Samuel pela terceira vez. Ele, levantando-se, foi a Eli e disse: Eis-me aqui, pois me chamaste. Então entendeu Eli que Jeová chamava ao menino.

9 Por isso disse Eli a Samuel: Vai deitar-te; se alguém te chamar, responderás: Fala, Jeová, porque o teu servo ouve. Foi, pois, Samuel e deitou-se no seu lugar.

10 Então veio Jeová, parou e chamou como das outras vezes: Samuel, Samuel. Respondeu ele: Fala, pois o teu servo ouve.

11 Disse Jeová a Samuel: Eis que vou fazer uma coisa em Israel, a qual todo o que a ouvir, ficar-lhe-ão tinindo ambos os ouvidos.

12 Naquele dia darei contra Eli pleno cumprimento de tudo o que tenho falado a respeito da sua casa.

13 Eu já lhe disse que julgarei a sua casa para sempre, por causa da iniqüidade de que ele tinha ciência, pois trouxeram seus filhos uma maldição sobre si, e ele não os repreendeu.

14 Por isso jurei à casa de Eli que a iniqüidade dela nunca jamais será expiada com sacrifícios nem com ofertas de cereais.

15 Samuel ficou deitado até pela manhã, quando abriu as portas da casa de Jeová. Mas ele temia relatar a visão a Eli.

16 Chamou Eli a Samuel, e disse: Samuel, meu filho. Este respondeu: Eis-me aqui.

17 Eli perguntou-lhe: Que é o que Jeová te falou? peço-te que não mo encubras; assim te faça Deus e ainda mais, se me encobrires alguma coisa de tudo o que te falou.

18 Samuel referiu-lhe tudo e nada lhe encobriu. Então disse Eli: Ele é Jeová, faça o que lhe parecer bem.

19 Crescia Samuel, e Jeová era com ele; não deixou nenhuma das suas palavras cair no chão.

20 Todo o Israel desde Dã até Berseba conheceu que Samuel foi confirmado como profeta de Jeová.

21 Jeová tornou a aparecer em Silo, pois ali se revelou a Samuel pela sua palavra;