9 et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.