10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.

11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.

13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.

14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.

15 Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: " Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete "; et coegit nos.

16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.

17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: " Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ".