16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.

17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: " Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ".

18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: " Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea "; et exiit eadem hora.

19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;

20 et producentes eos magistratibus dixerunt: " Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,

21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ".

22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi

23 et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;

24 qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.

25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;

26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.

27 Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.

28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: " Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ".

29 Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;

30 et producens eos foras ait: " Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ".

31 At illi dixerunt: " Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua .

32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.

33 Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;

34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.

35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: " Dimitte homines illos! ".

36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: " Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ".

37 Paulus autem dixit eis: " Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ".

38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;

39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.

40 Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.