10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.12 Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci.
Publicidade
Atos 17
Publicidade
Veja também
Publicidade