32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus estet sicut agnus coram tondente se sine voce,sic non aperit os suum.
33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est.Generationem illius quis enarrabit?Quoniam tollitur de terra vita eius ".
34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: " Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ".
35 Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.