1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,

2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;

4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:

6 qui cum in forma Dei esset,non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,

7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,in similitudinem hominum factus;et habitu inventus ut homo,

8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,mortem autem crucis.

9 Propter quod et Deus illum exaltavitet donavit illi nomen,quod est super omne nomen,

10 ut in nomine Iesu omne genu flectaturcaelestium et terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur Dominus Iesus Christus! ",in gloriam Dei Patris.

12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,

15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.

17 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;

18 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.

19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;

21 omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.

22 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;

24 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,

26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,

30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.