1 Canite tuba in Sion,ululate in monte sancto meo;conturbentur omnes habitatores terrae,quia venit dies Domini,quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis,dies nubis et turbinis;quasi aurora expansa super montespopulus multus et fortis:similis ei non fuit a principio,et post eum non eritusque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem eius ignis vorat,et post eum exurit flamma.Quasi hortus Eden terra coram eo,et post eum solitudo deserti;neque est quod effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum aspectus eorum,et quasi equites sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarumsuper capita montium exsiliunt,sicut sonitus flammae ignisdevorantis stipulam,velut populus fortispraeparatus ad proelium.

6 A facie eius cruciabuntur populi,omnes vultus candentes.

7 Sicut fortes currunt,quasi viri bellatores ascendunt murum;unusquisque in viis suis graditur,et non declinant a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctat,singuli in calle suo ambulant,per media tela prorumpuntsine intermissione.

9 Urbem ingrediuntur,in murum discurrunt,domos conscendunt,per fenestras intrant quasi fur.

10 A facie eius contremuit terra,moti sunt caeli,sol et luna obtenebrati sunt,et stellae retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,quia multa sunt nimis castra eius,quia fortia et facientia verbum eius;magnus enim dies Dominiet terribilis valde, et quis sustinebit eum?

12 " Nunc ergo,dicit Dominus,convertimini ad me in toto corde vestro,in ieiunio et in fletu et in planctu;

13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra,et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multae misericordiaeet placabilis super malitia ".

14 Quis scit, si convertatur et ignoscatet relinquat post se benedictionem,oblationem et libationemDomino Deo vestro?

15 Canite tuba in Sion,sanctificate ieiunium, vocate coetum;congregate populum, sanctificate conventum,coadunate senes,

16 congregate parvulos et sugentes ubera,egrediatur sponsus de cubili suo,et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorentsacerdotes ministri Dominiet dicant: "Parce, Domine, populo tuoet ne des hereditatem tuam in opprobrium,ut dominentur eis nationes ".Quare dicent in populis: Ubi est Deus eorum "?

18 Zelatus est Dominus terram suamet pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobisfrumentum et vinum et oleum,et replebimini eis;et non dabo vos ultraopprobrium in gentibus.

20 Et eum, qui ab aquilone est,procul faciam a vobiset expellam eum in terraminviam et desertam:facies eius contra mare orientale,et extremum eius ad mare occidentale;et ascendet foetor eius,et ascendet putredo eius,quia magna operatus est.

21 Noli timere, terra;exsulta et laetare,quoniam magna Dominus operatus est.

22 Nolite timere, animalia regionis,quia germinaverunt pascua deserti,quia lignum attulit fructum suum,ficus et vinea dederunt divitias suas.

23 Et, filii Sion, exsultateet laetamini in Domino Deo vestro,quia dedit vobispluviam iustitiaeet descendere fecit ad vosimbrem matutinum et serotinum sicut prius.

24 Et implebuntur areae frumento,et redundabunt torculariavino et oleo;

25 et reddam vobis annos,quos comedit locusta, bruchuset gryllus et eruca,exercitus meus magnus,quem misi in vos.

26 Et comedetis vescentes et saturabiminiet laudabitis nomen Domini Dei vestri,qui mirabilia fecit vobiscum;et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israel ego sum,et ego Dominus Deus vester,et non est amplius;et non confundetur populus meus in aeternum ".