Salmos 123

1 Canticum ascensionum.Ad te levavi oculos meos,qui habitas in caelis.

2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum,sicut oculi ancillae ad manus dominae suae,ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,donec misereatur nostri.

3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,quia multum repleti sumus despectione;

4 quia multum repleta est anima nostraderisione abundantium et despectione superborum.