Publicidade

Salmos 21

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?

longe a salute mea verba delictorum meorum.

3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;

et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5 In te speraverunt patres nostri ;

speraverunt, et liberasti eos.

6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;

in te speraverunt, et non sunt confusi.

7 Ego autem sum vermis, et non homo ;

opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8 Omnes videntes me deriserunt me ;

locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9 Speravit in Domino, eripiat eum :

salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,

spes mea ab uberibus matris meæ.

11 In te projectus sum ex utero ;

de ventre matris meæ Deus meus es tu :

12 ne discesseris a me,

quoniam tribulatio proxima est,

quoniam non est qui adjuvet.

13 Circumdederunt me vituli multi ;

tauri pingues obsederunt me.

14 Aperuerunt super me os suum,

sicut leo rapiens et rugiens.

15 Sicut aqua effusus sum,

et dispersa sunt omnia ossa mea :

factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16 Aruit tamquam testa virtus mea,

et lingua mea adhæsit faucibus meis :

et in pulverem mortis deduxisti me.

17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;

concilium malignantium obsedit me.

Foderunt manus meas et pedes meos ;

18 dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19 Diviserunt sibi vestimenta mea,

et super vestem meam miserunt sortem.

20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;

ad defensionem meam conspice.

21 Erue a framea, Deus, animam meam,

et de manu canis unicam meam.

22 Salva me ex ore leonis,

et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;

in medio ecclesiæ laudabo te.

24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;

universum semen Jacob, glorificate eum.

25 Timeat eum omne semen Israël,

quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,

nec avertit faciem suam a me :

et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;

vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27 Edent pauperes, et saturabuntur,

et laudabunt Dominum qui requirunt eum :

vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;

et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :

29 quoniam Domini est regnum,

et ipse dominabitur gentium.

30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;

in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31 Et anima mea illi vivet ;

et semen meum serviet ipsi.

32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;

et annuntiabunt cæli justitiam ejus

populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-