Publicidade

Salmos 95

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.

Cantate Domino canticum novum ;

cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;

annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;

in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :

terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;

Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;

sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium,

afferte Domino gloriam et honorem ;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus.

Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Commoveatur a facie ejus universa terra ;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.

Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;

judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra ;

commoveatur mare et plenitudo ejus ;

12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.

Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit,

quoniam venit judicare terram.

Judicabit orbem terræ in æquitate,

et populos in veritate sua.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-