Publicidade

Salmos 140

1 Psalmus David.

Domine, clamavi ad te : exaudi me ;

intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;

elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone, Domine, custodiam ori meo,

et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ,

ad excusandas excusationes in peccatis ;

cum hominibus operantibus iniquitatem,

et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :

oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :

6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum.

Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,

dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;

in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,

et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :

singulariter sum ego, donec transeam.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_06-50-08-