Publicidade

Salmos 121

1 Canticum graduum.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :

In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri

in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,

cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :

testimonium Israël,

ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio,

sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,

et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua,

et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos,

loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri,

quæsivi bona tibi.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_06-50-08-