Publicidade

Salmos 86

1 Filiis Core. Psalmus cantici.

Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;

ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,

hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,

et ipse fundavit eam Altissimus ?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,

horum qui fuerunt in ea.

7 Sicut lætantium omnium

habitatio est in te.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-