Publicidade

Salmos 31

1 Ipsi David intellectus.

Beati quorum remissæ sunt iniquitates,

et quorum tecta sunt peccata.

2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,

nec est in spiritu ejus dolus.

3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,

dum clamarem tota die.

4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,

conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

5 Delictum meum cognitum tibi feci,

et injustitiam meam non abscondi.

Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;

et tu remisisti impietatem peccati mei.

6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus

in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum,

ad eum non approximabunt.

7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;

exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;

firmabo super te oculos meos.

9 Nolite fieri sicut equus et mulus,

quibus non est intellectus.

In camo et freno maxillas eorum constringe,

qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris ;

sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;

et gloriamini, omnes recti corde.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-