Publicidade

Salmos 145

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2 Lauda, anima mea, Dominum.

Laudabo Dominum in vita mea ;

psallam Deo meo quamdiu fuero.

Nolite confidere in principibus,

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;

in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,

spes ejus in Domino Deo ipsius :

6 qui fecit cælum et terram,

mare, et omnia quæ in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in sæculum ;

facit judicium injuriam patientibus ;

dat escam esurientibus.

Dominus solvit compeditos ;

8 Dominus illuminat cæcos.

Dominus erigit elisos ;

Dominus diligit justos.

9 Dominus custodit advenas,

pupillum et viduam suscipiet,

et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in sæcula ;

Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-