1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: " Domine, ecce, quem amas, infirmatur ".4 Audiens autem Iesus dixit: " Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ".5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;7 deinde post hoc dicit discipulis: " Eamus in Iudaeam iterum ".8 Dicunt ei discipuli: " Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ".9 Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ".11 Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ".12 Dixerunt ergo ei discipuli: " Domine, si dormit, salvus erit ".13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: " Lazarus mortuus est,
Publicidade
João 11
Veja também
Publicidade