1 Convenite, congregamini,gens non amabilis,

2 priusquam dispergaminiquasi pulvis transeuntes,antequam veniat super vosira furoris Domini,antequam veniat super vosdies furoris Domini.

3 Quaerite Dominum,omnes mansueti terrae,qui iudicium eius estis operati;quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem,si quomodo abscondaminiin die furoris Domini.

4 Quia Gaza deserta erit,et Ascalon desolata,Azotum in meridie eicient,et Accaron eradicabitur.

5 Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium!Verbum Domini super vos,Chanaan, terra Philisthinorum: Disperdam te,ita ut non sit inhabitator ".

6 Et erit funiculus marisrequies pastorum et caulae pecorum.

7 Et erit funiculus marisreliquiis domus Iudae:ibi pascentur,in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,quia visitabit eos Dominus Deus eorumet convertet sortem eorum.

8 " Audivi opprobrium Moabet blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meoet magnificati sunt super terminos eorum.

9 Propterea vivo ego,dicit Dominus exercituum, Deus Israel,quia Moab ut Sodoma erit,et filii Ammon quasi Gomorra,possessio spinarum et acervi saliset desertum usque in aeternum;reliquiae populi mei diripient eos,et residui gentis meae possidebunt illos ".

10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati suntsuper populum Domini exercituum.

11 Horribilis Dominus super eos,quia attenuabit omnes deos terrae;et adorabunt eum, singuli de loco suo,omnes insulae gentium.

12 " Sed et vos, Aethiopes,interfecti gladio meo eritis ".

13 Et extendet manum suam super aquilonemet perdet Assyriam;et ponet Nineven in solitudinemet in aridam, quasi desertum.

14 Et accubabunt in medio eius greges,omne genus animalium.Et onocrotalus et ululain capitellis eius morabuntur;vox cantat in fenestra,corvus in limine,quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.

15 Haec est civitas exsultans,habitans in confidentia,quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius! ".Quomodo facta est in desertum,cubile bestiae?Omnis, qui transit per eam,sibilabit et movebit manum suam.