1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.

2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.

3 Dicit eis Simon Petrus: " Vado piscari ". Dicunt ei: " Venimus et nos tecum ". Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.

4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.

5 Dicit ergo eis Iesus: " Pueri, numquid pulmentarium habetis? ". Responderunt ei: " Non ".

6 Ille autem dixit eis: " Mittite in dexteram navigii rete et invenietis . Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.

7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: " Dominus est! . Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;

8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.

9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.

10 Dicit eis Iesus: " Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ".

11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.