Publicidade

Josué 6

1 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi.2 Dixitque Dominus ad Iosue: " Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros.3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.4 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.5 Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint ".6 Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: " Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini ".7 Ad populum quoque ait: " Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini ".

Veja também

Publicidade