1 Memento Creatoris tuiin diebus iuventutis tuae,antequam veniat tempus afflictionis,et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent ";

2 antequam tenebrescatsol et lumen et luna et stellae,et revertantur nubes post pluviam;

3 quando commovebuntur custodes domus,et nutabunt viri fortissimi,et otiosae erunt molentes imminuto numero,et tenebrescent videntes per foramina,

4 et claudentur ostia in plateasubmissa voce molentis,et consurgent ad vocem volucris,et subsident omnes filiae carminis;

5 excelsa quoque timebuntet formidabunt in via.Florebit amygdalus,reptabit locusta,et dissipabitur capparis,quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae,et circuibunt in platea plangentes,

6 antequam rumpatur funiculus argenteus,et frangatur lecythus aureus,et conteratur hydria super fontem,et confringatur rota super cisternam,

7 et revertatur pulvis in terram suam, unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8 Vanitas vanitatum,dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.

9 Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas.

10 Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.

12 His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.

13 Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.

14 Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.