Publicidade

Eclesiastes 11

1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas,

quia post tempora multa invenies illum.

2 Da partem septem necnon et octo,

quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

3 Si repletæ fuerint nubes,

imbrem super terram effundent.

Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,

in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

4 Qui observat ventum non seminat ;

et qui considerat nubes numquam metet.

5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,

et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,

sic nescis opera Dei,

qui fabricator est omnium.

6 Mane semina semen tuum,

et vespere ne cesset manus tua :

quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;

et si utrumque simul, melius erit.

7 Dulce lumen,

et delectabile est oculis videre solem.

8 Si annis multis vixerit homo,

et in his omnibus lætatus fuerit,

meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,

qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,

et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :

et ambula in viis cordis tui,

et in intuitu oculorum tuorum,

et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10 Aufer iram a corde tuo,

et amove malitiam a carne tua :

adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Veja também

Publicidade
Eclesiastes
Ver todos os capítulos de Eclesiastes
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_06-50-08-