Publicidade

Cânticos 1

1

Sponsa Osculetur me osculo oris sui ;

quia meliora sunt ubera tua vino,

2 fragrantia unguentis optimis.

Oleum effusum nomen tuum ;

ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3

Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus

in odorem unguentorum tuorum.

Introduxit me rex in cellaria sua ;

exsultabimus et lætabimur in te,

memores uberum tuorum super vinum.

Recti diligunt te.

4

Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,

sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim,

quia decoloravit me sol.

Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;

posuerunt me custodem in vineis :

vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,

ubi cubes in meridie,

ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7

Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,

egredere, et abi post vestigia gregum,

et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonis

assimilavi te, amica mea.

9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;

collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi,

vermiculatas argento.

11

Sponsa Dum esset rex in accubitu suo,

nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;

inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi

in vineis Engaddi.

14

Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !

Oculi tui columbarum.

15

Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !

Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina,

laquearia nostra cypressina.

Veja também

Publicidade
Cânticos
Ver todos os capítulos de Cânticos
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-16_18-40-07-