Publicidade

Cânticos 6

1

Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,

ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,

qui pascitur inter lilia.

3

Sponsus Pulchra es, amica mea ;

suavis, et decora sicut Jerusalem ;

terribilis ut castrorum acies ordinata.

4 Averte oculos tuos a me,

quia ipsi me avolare fecerunt.

Capilli tui sicut grex caprarum

quæ apparuerunt de Galaad.

5 Dentes tui sicut grex ovium

quæ ascenderunt de lavacro :

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est in eis.

6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,

absque occultis tuis.

7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,

et adolescentularum non est numerus.

8 Una est columba mea, perfecta mea,

una est matris suæ, electa genetrici suæ.

Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;

reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,

pulchra ut luna, electa ut sol,

terribilis ut castrorum acies ordinata ?

10

Sponsa Descendi in hortum nucum,

ut viderem poma convallium,

et inspicerem si floruisset vinea,

et germinassent mala punica.

11 Nescivi : anima mea conturbavit me,

propter quadrigas Aminadab.

12

Chorus Revertere, revertere, Sulamitis !

revertere, revertere ut intueamur te.

Veja também

Publicidade
Cânticos
Ver todos os capítulos de Cânticos
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-