Publicidade

Lucas 7

31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;lamentavimus, et non plorastis!".33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!".35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ".36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;

Veja também

Publicidade