46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.47 Dixit autem ei quidam: " Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ".48 At ille respondens dicenti sibi ait: " Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ".49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: " Ecce mater mea et fratres mei.50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ".
Publicidade
Mateus 12
Veja também
Publicidade