Publicidade

Números 10

33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: " Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ".36 Cum autem deponeretur, aiebat: " Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ".

Veja também

Publicidade