1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.

2 Et dixit: Dominus de Sion rugitet de Ierusalem dat vocem suam;et lugent pascua pastorum,et exsiccatur vertex Carmeli ".

3 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasciet super quattuor verbum non revocabo:eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,

4 mittam ignem in domum Hazael,et devorabit aedes Benadad;

5 conteram vectem Damasciet disperdam habitatorem de Biceatavenet tenentem sceptrum de Betheden;et transferetur populus Syriae Cir ",dicit Dominus.

6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazaeet super quattuor verbum non revocabo:eo quod transtulerint captivitatem perfectam,ut traderent eam in Edom,

7 mittam ignem in murum Gazae,et devorabit aedes eius;

8 disperdam habitatorem de Azotoet tenentem sceptrum de Ascalone;convertam manum meam super Accaron,et peribunt reliqui Philisthinorum ",dicit Dominus Deus.

9 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyriet super quattuor verbum non revocabo:eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edomet non sint recordati foederis fratrum,

10 mittam ignem in murum Tyri,et devorabit aedes eius ".

11 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edomet super quattuor verbum non revocabo:eo quod persecutus sit in gladio fratrem suumet violaverit misericordiam eiuset tenuerit ultra furorem suumet indignationem suam servaverit usque in finem,

12 mittam ignem in Theman,et devorabit aedes Bosrae ".

13 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammonet super quattuor verbum non revocabo:eo quod dissecuerint praegnantes Galaadad dilatandum terminum suum,

14 succendam ignem in muro Rabba,et devorabit aedes eius in ululatu in die belliet in turbine in die procellae;

15 et ibit rex eorum in captivitatem,ipse et principes eius simul ",dicit Dominus.