1 Fili mi, si susceperis sermones meoset mandata mea absconderis penes te,

2 intendens ad sapientiam aurem tuam,inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;

3 si enim sapientiam invocaveriset dederis vocem tuam prudentiae,

4 si quaesieris eam quasi pecuniamet sicut thesauros conquisieris illam,

5 tunc intelleges timorem Dominiet scientiam Dei invenies.

6 Quia Dominus dat sapientiam,et ex ore eius scientia et prudentia.

7 Thesaurizabit rectis sollertiamet clipeus erit gradientibus simpliciter

8 servans semitas iustitiaeet vias sanctorum custodiens.

9 Tunc intelleges iustitiam et iudiciumet aequitatem et omnem semitam bonam,

10 quia intrabit sapientia cor tuum,et scientia animae tuae placebit.

11 Consilium custodiet te,et prudentia servabit te,

12 ut eruaris a via malaet ab homine, qui perversa loquitur;

13 qui relinquunt iter rectum,ut ambulent per vias tenebrosas;

14 qui laetantur, cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis:

15 quorum viae perversae sunt,et pravi gressus eorum.

16 Ut eruaris a muliere alienaet ab extranea, quae mollit sermones suos

17 et relinquit ducem pubertatis suaeet pacti Dei sui oblita est.

18 Inclinata est enim ad mortem domus eius,et ad inferos semitae ipsius;

19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertenturnec apprehendent semitas vitae.

20 Ut ambules in via bonorumet calles iustorum custodias:

21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea;

22 impii vero de terra perdentur,et, qui inique agunt, auferentur ex ea.