Aniversário

Notas mihi facies vias vitae,plenitudinem laetitiae cum vultu tuo,delectationes in dextera tua usque in finem.

Salmos 16:11

Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? ".Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!

Salmos 4:7

24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!

25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!

26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".

Números 6:24-26

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

Filipenses 1:3

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;nimis gravis summa earum.

Salmos 139:13-17

PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.

Bonum est confiteri Dominoet psallere nomini tuo, Altissime,

Salmos 92:1,2

Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.

Salmos 103:2

Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.

Cânticos 4:7

6 Laetabimur in salutari tuoet in nomine Dei nostri levabimus signa;impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.

8 Hi in curribus, et hi in equis,nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

Salmos 20:6-8

quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo".

Deuteronômio 20:4

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

Salmos 139:13-16

Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.

3 João 1:2

Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.

PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.

Provérbios 31:25,26

Super te innixus sum ex utero,de ventre matris meae tu es susceptor meus;in te laus mea semper.

Salmos 71:6

Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,

1 Coríntios 1:4

Concaluit cor meum intra me,et in meditatione mea exarsit ignis.

Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum;et numerum dierum meorum quis est,ut sciam quam brevis sit vita mea ".

Salmos 39:4,5

Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ".

Lucas 1:45

Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.

Salmos 27:4

Corona dignitatis canities,quae in viis iustitiae reperietur.

Provérbios 16:31

Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,

Salmos 30:5

ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.

Salmos 106:1

SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Provérbios 31:30

Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.

Salmos 22:10

Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

2 Timóteo 4:7

David.Benedictus Dominus, adiutor meus,qui docet manus meas ad proeliumet digitos meos ad bellum.

Misericordia mea et fortitudo mea,refugium meum et liberator meus;scutum meum, et in ipso speravi,qui subdit populum meum sub me.

Salmos 144:1,2

Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.

Salmos 23:6

Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.

2 Coríntios 2:14

Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.

2 Tessalonicenses 3:3

" Speravit in Domino: eripiat eum,salvum faciat eum, quoniam vult eum ".

Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.

Salmos 22:9,10

Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.

Salmos 90:12

Ego Dominus, qui servo eam;per singula momenta irrigabo eam.Ne forte visitetur contra eam,nocte et die servo eam.

Isaías 27:3

Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.

Salmos 118:24