Bom Dia

Intende voci clamoris mei,rex meus et Deus meus.

Salmos 5:3

Paratum cor meum, Deus,paratum cor meum;

Salmos 57:8

PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.

Bonum est confiteri Dominoet psallere nomini tuo, Altissime,

Salmos 92:1,2

22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,quia non defecerunt miserationes eius.

23 HETH. Novae sunt omni mane,magna est fides tua.

24 HETH. " Pars mea Dominus, dixit anima mea;propterea exspectabo eum ".

Lamentações 3:22-24

1 Cantate Domino canticum novum,cantate Domino, omnis terra.

2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,annuntiate de die in diem salutare eius.

3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,in omnibus populis mirabilia eius.

Salmos 96:1-3

Ego autem in iustitia videbo faciem tuam;satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.

Salmos 17:15

Mane semina semen tuum,et vespere ne cesset manus tua,quia nescis quid magis prosit,hoc aut illud,et si utrumque simul melius erit.

Eclesiastes 11:6

Ipsi errabunt ad manducandum;si vero non fuerint saturati, murmurabunt.

Salmos 59:16

Laudes. David.ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex,et benedicam nomini tuoin saeculum et in saeculum saeculi.

BETH. Per singulos dies benedicam tibiet laudabo nomen tuumin saeculum et in saeculum saeculi.

Salmos 145:1,2

Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,et iustitia tua in terra oblivionis?

Salmos 88:13

Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.

Salmos 118:24

qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

1 Tessalonicenses 5:10

MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;tota die meditatio mea est.

Salmos 119:97

Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum;omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

Salmos 42:8

Compescens sonitum maris,sonitum fluctuum eiuset tumultum populorum.

Salmos 65:8

VAU. Et de nocte surrexitdeditque praedam domesticis suiset cibaria ancillis suis.

Provérbios 31:15

HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,quia non defecerunt miserationes eius.

HETH. Novae sunt omni mane,magna est fides tua.

Lamentações 3:22,23

24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!

25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!

26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".

Números 6:24-26

Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;aperi oculos tuos et saturare panibus.

Provérbios 20:13

Reple nos mane misericordia tua,et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.

Salmos 90:14

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,quia in te speravi.Notam fac mihi viam, in qua ambulem,quia ad te levavi animam meam.

Salmos 143:8

Ipsi errabunt ad manducandum;si vero non fuerint saturati, murmurabunt.

Ego autem cantabo fortitudinem tuamet exsultabo mane misericordiam tuam,quia factus es praesidium meumet refugium meum in die tribulationis meae.

Salmos 59:16,17

Domine, miserere nostri,te enim exspectavimus;esto brachium nostrum in maneet salus nostra in tempore tribulationis.

Isaías 33:2

Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam,ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo;excitat mane, mane excitat mihi aurem,ut audiam quasi discipulus.

Isaías 50:4

Domine, eduxisti ab inferno animam meam,vivificasti me, ut non descenderem in lacum.

Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,

Salmos 30:4,5

Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.

Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.

Gênesis 1:4,5

Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,

2 Pedro 1:19

Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,

Salmos 30:5