Casamento

Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.

Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

Colossenses 3:18,19

Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur.

Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.

Gênesis 38:9,10

26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".

Gênesis 1:26-28

Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum

2 Samuel 12:24

Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.

Levítico 21:7

Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.

Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.

1 Coríntios 7:3,4

14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.

15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;

17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.

Colossenses 3:14-17

Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,

Colossenses 3:5

Domus et divitiae hereditas patrum,a Domino autem uxor prudens.

Provérbios 19:14

Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.

Hebreus 13:4

Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.

1 Tessalonicenses 5:15

edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.

Lucas 17:27

Uxor tua sicut vitis fructiferain lateribus domus tuae;filii tui sicut novellae olivarumin circuitu mensae tuae.

Salmos 128:3

Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.

Vocavitque pharao Abram et dixit ei: " Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?

Gênesis 12:17,18

Laeva eius sub capite meo,et dextera illius amplexatur me.

Cânticos 2:6

Et congregabuntur filii Iudaeet filii Israel pariteret ponent sibimet caput unumet ascendent de terra,quia magnus dies Iezrahel.

Oséias 2:2

Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

Efésios 5:25,26

18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?

20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.

1 Coríntios 6:18-20

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;

22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam: Haec nunc os ex ossibus meiset caro de carne mea!Haec vocabitur Virago,quoniam de viro sumpta est haec ".

24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

Gênesis 2:21-24

Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.

Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.

Romanos 7:2,3

25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

Efésios 5:25-30

Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.

1 Coríntios 7:14

fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,

1 Timóteo 1:10

Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

Efésios 5:3

Dictum est autem: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii".

Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.

Mateus 5:31,32

1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,

2 dixit marito suo: " Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios ". Cumque ille acquiesceret deprecanti,

3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.

Gênesis 16:1-3

4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,

5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;

7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

1 Coríntios 13:4-7

propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.

1 Coríntios 7:2

8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;

9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.

10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

11 - quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur - et virum uxorem non dimittere.

1 Coríntios 7:8-11

Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.

2 Crônicas 13:21

Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".

Mateus 19:6

19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Gálatas 5:19-21

4 Qui respondens ait: " Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos

5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".

6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".

Mateus 19:4-6

Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis,

ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.

Ezequiel 16:36,37

" Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,

Lucas 14:8

et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis.

Apocalipse 9:21

Exsulta, sterilis, quae non peperisti,laetare, gaude, quae non parturisti,quoniam multi sunt filii desertaemagis quam filii nuptae, dicit Dominus.

Isaías 54:1

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

Efésios 5:28-30

Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.

Deuteronômio 24:5

Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: " Acquisivi virum per Dominum ".

Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: " Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain ".

Gênesis 4:1,25

Qui invenit mulierem bonam, invenit bonumet hausit gratiam a Domino.

Provérbios 18:22

Osculetur me osculo oris sui!Nam meliores sunt amores tui vino:

Cânticos 1:2

22 Mulieres viris suis sicut Domino,

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

Efésios 5:22-24

3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,

4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,

5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;

1 Tessalonicenses 4:3-5

3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.

4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.

5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

1 Coríntios 7:3-5

13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam

14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: "Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem",

15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,

16 et dicet pater: "Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,

17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae". Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.

Deuteronômio 22:13-17

Sit vena tua benedicta,et laetare cum muliere adulescentiae tuae;

cerva carissima et gratissimus hinnulus,blanditiae eius inebrient te in omni tempore,in amore eius delectare iugiter.

Provérbios 5:18,19

super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.

Colossenses 3:14

Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

Lucas 2:36

22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam: Haec nunc os ex ossibus meiset caro de carne mea!Haec vocabitur Virago,quoniam de viro sumpta est haec ".

24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

Gênesis 2:22-24

Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;non erit mundus, quicumque tetigerit eam.

Provérbios 6:29

Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi.

Provérbios 21:9

Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.

Mateus 19:29

4 Qui dixerunt: " Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere .

5 Iesus autem ait eis: " Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.

6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.

7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,

8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.

9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".

Marcos 10:4-9

25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Efésios 5:25-27

Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

Gênesis 2:24,25

Gaudens gaudebo in Domino,et exsultabit anima mea in Deo meo,quia induit me vestimentis salutiset indumento iustitiae circumdedit me,quasi sponsum decoratum coronaet quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Isaías 61:10

Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capreae gemelli,qui pascuntur in liliis.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa,vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorumet in uno monili torquis tui.

Cânticos 4:5,9

Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

Efésios 5:28

Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.

Cânticos 4:7

Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus eius.

Provérbios 16:9

Ista est lex zelotypiae, si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit,

maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt;

Números 5:29,30

si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.

Tito 1:6

Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".

Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

Mateus 5:27,28

Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus aemulatio;lampades eius lampades ignisatque flammae divinae.

Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,nec flumina obruent illam;si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,quasi nihil despicient eum.

Cânticos 8:6,7

Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominus vester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion;

Jeremias 3:14

De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere;

propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.

1 Coríntios 7:1,2

32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;

33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,

34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.

1 Coríntios 7:32-34

Mulier diligens corona est viro suo,et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.

Provérbios 12:4

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.

1 Pedro 3:7

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Efésios 5:31

Virginem ducet uxorem;

viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.

Levítico 21:13,14

22 Mulieres viris suis sicut Domino,

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,

30 quia membra sumus corporis eius.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!

33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

Efésios 5:22-33

Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.

Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.

Levítico 18:8,20

Mulieres viris suis sicut Domino,

quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

Efésios 5:22,23

Dixit quoque Dominus Deus: " Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ".

Gênesis 2:18

" Esca ventri, et venter escis! ". Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;

Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.

1 Coríntios 6:13,14

Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.

Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.

Levítico 20:10,13

Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.

Eclesiastes 9:9

An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores

neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.

1 Coríntios 6:9,10

9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,

10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?

12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.

Eclesiastes 4:9-12

10 Cui dixit: " Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua ". Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.

11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.

12 Quae risit occulte dicens: " Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit? ".

Gênesis 18:10-12

ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.

Provérbios 31:10

quia vera et iusta iudicia eius;quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ".

Apocalipse 19:2

Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi mulierem fornicationumet filios fornicationum,quia fornicans fornicatur terra a Domino ".

Oséias 1:2

Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ".

Êxodo 20:17

Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,

Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;

1 Timóteo 3:2,12

Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;perdet animam suam, qui hoc fecerit.

Provérbios 6:32

Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

Efésios 5:33

Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.

Apocalipse 2:20

Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ".

Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".

João 8:10,11

Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,nec flumina obruent illam;si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,quasi nihil despicient eum.

Cânticos 8:7

dicentes: " Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.

in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.

Mateus 22:24,30

Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.

1 Coríntios 7:39

Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.

Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit?

1 Coríntios 5:1,2

Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.

Gênesis 2:24

Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,

Deuteronômio 24:1

Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.

Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.

Malaquias 2:15,16

et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".

Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".

Mateus 19:5,6

et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ".

Marcos 10:12

Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?

2 Coríntios 6:14

Non moechaberis.

Êxodo 20:14