Perdão e Misericórdia
21 Tunc accedens Petrus dixit ei: " Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ".
22 Dicit illi Iesus: " Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ".
11 Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra,et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multae misericordiaeet placabilis super malitia ".
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
5 Peccatum meum cognitum tibi feciet delictum meum non abscondi.Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ".Et tu remisisti impietatem peccati mei.
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meamet secundum puritatem manuum mearumin conspectu oculorum eius.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ".
13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,remissionem peccatorum,secundum divitias gratiae eius,
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitiset multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
31 In misericordiis autem tuis plurimisnon fecisti eos in consumptionemnec dereliquisti eos;quoniam Deus misericors et clemens es tu.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ".
26 ()
3 Misericordia et veritas te non deserant;circumda eas gutturi tuoet describe in tabulis cordis tui,
4 et invenies gratiam et successum bonumcoram Deo et hominibus.
25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter meet peccatorum tuorum non recordabor.
14 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
12 et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarumet transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem,remissionem peccatorum;
34 Iesus autem dicebat: " Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ".Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ".
3 Attendite vobis!Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;
4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: "Paenitet me", dimittes illi ".
30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
9 Qui celat delictum, quaerit amicitias;qui sermone repetit, separat foederatos.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,misericordiam consequetur.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas;et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
18 Quis Deus similis tui,qui aufers iniquitatemet transis peccatumreliquiarum hereditatis tuae?Non servat in aeternum furorem suum,quoniam volens misericordiam est.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
12 quantum distat ortus ab occidente,longe fecit a nobis iniquitates nostras.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.