1 Petite a Domino pluviamin tempore pluviae serotinae.Dominus facit fulguraet pluviam imbris dabit eis,singulis herbam in agro.

2 Quia theraphim loquuntur inania,et divini vident mendacium,et somnia loquuntur vana,vane consolantur;idcirco migrant quasi grex,affliguntur, quia non est eis pastor.

3 Super pastores iratus est furor meus,et super hircos visitabo:certe visitat Dominus exercituumgregem suum, domum Iudae,et faciet eos quasi equum gloriae suaein bello.

4 Ex ipso angulus,ex ipso paxillus,ex ipso arcus proelii,ex ipso egredietur omnis exactor simul.

5 Et erunt quasi fortesconculcantes lutum viarum in proelioet bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.

6 Et confortabo domum Iudaeet domum Ioseph salvaboet reducam eos, quia miserebor eorum;et erunt, sicut non proiecissem eos:ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.

7 Et erunt quasi fortes Ephraim,et laetabitur cor eorum quasi a vino,et filii eorum videbunt et laetabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.

8 Sibilabo eis et congregabo illos,quia redemi eos,et multi erunt, sicut multi ante fuerant.

9 Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei;et alent filios suos et revertentur.

10 Et reducam eos de terra Aegyptiet de Assyria congregabo eoset ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus.

11 Et transibunt per mare angustiae,et percutiet in mari fluctus,et exiccabuntur omnia profunda fluminis;et humiliabitur superbia Assyriae,et sceptrum Aegypti recedet.

12 Confortabo eos in Domino,et in nomine eius ambulabunt ",dicit Dominus.