Números 17

1 O Senhor disse a Moisés:

2 "Fala aos israelitas. Que eles te dêem uma vara por tribo, ou seja, doze varas de todos os príncipes das doze casas patriarcais. Escreverás o nome de cada um na sua vara;

3 na vara de Levi escreverás o nome de Aarão, porque haverá uma vara por tribo.

4 Depô-las-ás na tenda de reunião, diante do testemunho, no lugar onde me encontro convosco.

5 E eis que a vara de meu eleito florescerá, e desse modo farei cessar diante de mim as murmurações dos filhos de Israel contra vós."

6 Moisés falou aos israelitas, e todos os príncipes lhe deram a vara, um de cada tribo, ou seja, doze varas pelas doze tribos, entre as quais também a de Aarão.

7 Moisés as pôs diante do Senhor na tenda do testemunho.

8 Voltando no dia seguinte, entrou no pavilhão, e eis que tinha florescido a vara de Aarão, pela tribo de Levi: tinham aparecido botões, saído flores e amadurecido amêndoas.

9 Moisés levou todas as varas de diante do Senhor aos israelitas. Eles viram o {prodígio} e receberam cada um a sua vara.

10 O Senhor disse então a Moisés: "Torna a levar a vara de Aarão para diante da tenda do testemunho, e seja ali conservada como um sinal para todos aqueles que quiserem revoltar-se, e assim possas pôr um termo às murmurações diante de mim, para que não morram."

11 Moisés executou a ordem que o Senhor lhe tinha dado.

12 Os israelitas disseram a Moisés: "Nós pereceremos, estamos perdidos, sim, estamos todos perdidos!

13 Qualquer que se aproxime do tabernáculo do Senhor, morre. Acaso seremos todos exterminados?"

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2 " Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt

3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ".

4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,

5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.

6 Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: " Vos interfecistis populum Domini ".

7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.

9 Dixitque Dominus ad Moysen:

10 " Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ". Et ceciderunt in faciem suam.

11 Dixit Moyses ad Aaron: " Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ".

12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;

13 et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.

14 Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.

15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.

16 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

17 " Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.

18 Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.

19 Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.

20 Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ".

21 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.

22 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

24 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.

25 Dixitque Dominus ad Moysen: " Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ".

26 Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.

27 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: " Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!

28 Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ".