Pular para o conteúdo
Publicidade

Baruch 5

ELB71

1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,

et indue te decore, et honore ejus,

quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.

2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ,

et imponet mitram capiti honoris æterni.

3 Deus enim ostendet splendorem suum in te,

omni qui sub cælo est.

4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum :

pax justitiæ, et honor pietatis.

5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso :

et circumspice ad orientem,

et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,

in verbo Sancti,

gaudentes Dei memoria.

6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis :

adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore

sicut filios regni :

7 constituit enim Deus

humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,

et convalles replere in æqualitatem terræ,

ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.

8 Obumbraverunt autem et silvæ,

et omne lignum suavitatis Israël

ex mandato Dei.

9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,

cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.

Veja também

Baruch
Ver todos os capítulos de Baruch