7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,et exspectatio sollicitorum peribit.
8Justus de angustia liberatus est,et tradetur impius pro eo.
15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;qui autem cavet laqueos securus erit.
200 resultados encontrados
7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,et exspectatio sollicitorum peribit.
8Justus de angustia liberatus est,et tradetur impius pro eo.
15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;qui autem cavet laqueos securus erit.
12Quid te elevat cor tuum,et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
31Non credet, frustra errore deceptus,quod aliquo pretio redimendus sit.
35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,et uterus ejus præparat dolos.
8In Deo salutare meum et gloria mea ;Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9Sperate in eo, omnis congregatio populi ;effundite coram illo corda vestra :Deus adjutor noster in æternum.
13et tibi, Domine, misericordia :quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
9Aperi os tuum, decerne quod justum est,et judica inopem et pauperem.
11Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.
20Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.
2In te, Domine, speravi ;non confundar in æternum :in justitia tua libera me.
15Ego autem in te speravi, Domine ;dixi : Deus meus es tu ;
20Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,quam abscondisti timentibus te ;perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
4Deus, exaudi orationem meam ;auribus percipe verba oris mei.
6Ecce enim Deus adjuvat me,et Dominus susceptor est animæ meæ.
8Voluntarie sacrificabo tibi,et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
8Miserator et misericors Dominus :patiens, et multum misericors.
10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,et sancti tui benedicant tibi.
15Oculi omnium in te sperant, Domine,et tu das escam illorum in tempore opportuno.
2Verba mea auribus percipe, Domine ;intellige clamorem meum.
4Quoniam ad te orabo, Domine :mane exaudies vocem meam.
12Et lætentur omnes qui sperant in te ;in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
3Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ;miserere mei, et exaudi me.
14Expecta Dominum, viriliter age :et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;tota die contristatus ingrediebar.
16Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.
22Ne derelinquas me, Domine Deus meus ;ne discesseris a me.
2Exaudi, Deus, orationem meam,et ne despexeris deprecationem meam :
9Exspectabam eum qui salvum me fecita pusillanimitate spiritus, et tempestate.
24Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;ego autem sperabo in te, Domine.
2Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ?et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
4Et introibo ad altare Dei,ad Deum qui lætificat juventutem meam.Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5Quare tristis es, anima mea ?et quare conturbas me ?Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,salutare vultus mei, et Deus meus.
81Caph Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.
114Adjutor et susceptor meus es tu,et in verbum tuum supersperavi.
166Exspectabam salutare tuum, Domine,et mandata tua dilexi.
2Deus meus, in te confido ; non erubescam.
13Anima ejus in bonis demorabitur,et semen ejus hæreditabit terram.
20Custodi animam meam, et erue me :non erubescam, quoniam speravi in te.
3Exaudi orationem meam ;ad te omnis caro veniet.
6mirabile in æquitate.Exaudi nos, Deus, salutaris noster,spes omnium finium terræ, et in mari longe.
13Pinguescent speciosa deserti,et exsultatione colles accingentur.
3Spera in Domino, et fac bonitatem ;et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
5Revela Domino viam tuam,et spera in eo, et ipse faciet.
34Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,et exaltabit te ut hæreditate capias terram :cum perierint peccatores, videbis.
2Exaltare, qui judicas terram ;redde retributionem superbis.
15quoadusque justitia convertatur in judicium :et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
21Captabunt in animam justi,et sanguinem innocentem condemnabunt.
5Convertere, Domine, et eripe animam meam ;salvum me fac propter misericordiam tuam.
6Quoniam non est in morte qui memor sit tui ;in inferno autem quis confitebitur tibi ?
10Exaudivit Dominus deprecationem meam ;Dominus orationem meam suscepit.
4qui redimit de interitu vitam tuam ;qui coronat te in misericordia et miserationibus :
11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra,corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
17Misericordia autem Domini ab æterno,et usque in æternum super timentes eum.Et justitia illius in filios filiorum,
3Effundo in conspectu ejus orationem meam,et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
6Clamavi ad te, Domine ;dixi : Tu es spes mea,portio mea in terra viventium.
8Educ de custodia animam meamad confitendum nomini tuo ;me exspectant justi donec retribuas mihi.