Pular para o conteúdo
Publicidade

Oséias 9

VULG

1 Noli lætari, Israël ;

noli exsultare sicut populi :

quia fornicatus es a Deo tuo ;

dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos,

et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini.

Reversus est Ephraim in Ægyptum,

et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum,

et non placebunt ei.

Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;

omnes qui comedent eum, contaminabuntur :

quia panis eorum animæ ipsorum :

non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni,

in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate :

Ægyptus congregabit eos ;

Memphis sepeliet eos :

desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,

lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis,

venerunt dies retributionis.

Scitote, Israël,

stultum prophetam,

insanum virum spiritualem,

propter multitudinem iniquitatis tuæ,

et multitudinem amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo,

propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;

insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.

Recordabitur iniquitatis eorum,

et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël,

quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :

ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,

et abalienati sunt in confusionem,

et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ;

gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos,

absque liberis eos faciam in hominibus ;

sed et eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;

et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ?

da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal,

quia ibi exosos habui eos.

Propter malitiam adinventionum eorum,

de domo mea ejiciam eos ;

non addam ut diligam eos :

omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ;

radix eorum exsiccata est :

fructum nequaquam facient,

quod etsi genuerint,

interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,

et erunt vagi in nationibus.

Veja também