1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas : 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. 3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ : et averterunt mulieres cor ejus. 4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum. 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. 7 Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. 8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis. 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo, 10 et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. 11 Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud, 13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. 15 Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa 16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa), 17 fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum : erat autem Adad puer parvulus. 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. 21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. 22 Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me.
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum : 24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco : 25 eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria. 26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. 27 Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. 31 Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : hæc enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. 32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël : 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. 34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea. 35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : 36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. 38 Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum : et tradam tibi Israël : 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. 40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. 42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”

Moabe
Hoje: Altiplano da Jordânia Central
מוֹאָבmoav
Moabe é uma terra governada por reis, como Eglom e Balaque, onde Davi pediu ao rei que acolhesse seus pais; fogo e castigo são anunciados contra ela (Amós 2:2).
31,18° N, 35,70° L
Citado em 162 versículos
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
Jerusalém é a cidade do templo de Deus, onde moraram filhos de Judá e de Benjamim; o exército babilônio derrubou os muros da cidade (2 Reis 25:10).
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
עַמּוֹןammon
Amom é a terra dos amonitas, descendentes de Ben-Ami, com Rabá por capital. Os amonitas guerrearam contra Israel nos dias de Jefté, e Joabe arrasou a terra deles enquanto Davi estava em Jerusalém (1 Crônicas 20:1).
31,95° N, 35,93° L
Citado em 106 versículos

Edom
Hoje: Sul da Jordânia (Seir / Petra)
אֱדוֹםedom
Edom é a terra de Seir, onde vivia Esaú, irmão de Jacó. O rei de Edom negou a Israel passagem por sua terra, e Edom se rebelou contra Judá (2 Reis 8:22).
30,75° N, 35,60° L
Citado em 111 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Joabe
יוֹאָבyoav
Joabe, filho de Zeruia, irmã de Davi, comandou o exército do rei, matou Abner e Absalão e foi morto por ordem de Salomão (2 Samuel 2:13).
Significado: “O Senhor é pai”

מִדְיָןmidyanΜαδιάνMadian
Midiã é a terra de Jetro, sacerdote e sogro de Moisés, e dos midianitas, que invadiam as plantações de Israel até serem perseguidos por Gideão e seus homens (Juízes 7:25).
28,49° N, 35,01° L
Citado em 51 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Joabe
יוֹאָבyoav
Joabe, filho de Zeruia, irmã de Davi, comandou o exército do rei, matou Abner e Absalão e foi morto por ordem de Salomão (2 Samuel 2:13).
Significado: “O Senhor é pai”
צוֹבָאtsova
Zobá foi a terra de Hadadezer, filho de Reobe, rei derrotado por Davi; antes, Saul já lutara contra os reis de Zobá (2 Samuel 8:3).
33,94° N, 36,15° L
Citado em 14 versículosTb.: Zoba
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Damasco
Hoje: Damasco, Síria
דַּמֶּ֫שֶׂקdammeseqΔαμασκόςDamaskos
Damasco é uma cidade dos arameus, com rei próprio, tomada pelo rei da Assíria. Saulo foi até lá com cartas para prender os que pertenciam ao Caminho (Atos 9:2).
33,51° N, 36,31° L
Citado em 58 versículos
אֲרָםaramΣυρίαSuria
Síria é uma terra cujos reis guerrearam contra Israel: Davi derrotou os sírios, e Hazael, rei da Síria, oprimiu Israel durante todo o reinado de Jeoacaz (2 Reis 13:22).
33,51° N, 36,31° L
Citado em 89 versículosTb.: Arã
Jeroboão
יָרָבְעָםyaravəam
Jeroboão, filho de Nebate, liderou as dez tribos que se separaram de Roboão, tornou-se o primeiro rei de Israel no Norte e fez dois bezerros de ouro para o culto em Betel e Dã (1 Reis 12:20).
Citado em 80 versículos
Nebate
נְבָטnəvat
Nebate foi o pai de Jeroboão, oficial de Salomão que se rebelou contra o rei e depois reinou sobre Israel; a mãe de Jeroboão era Zerua, viúva (1 Reis 11:26).
Citado em 24 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Jeroboão
יָרָבְעָםyaravəam
Jeroboão, filho de Nebate, liderou as dez tribos que se separaram de Roboão, tornou-se o primeiro rei de Israel no Norte e fez dois bezerros de ouro para o culto em Betel e Dã (1 Reis 12:20).
Citado em 80 versículos
José
יוֹסֵ֖ףyosefΙωσηφIōsēph
José, filho de Jacó e de Raquel, foi vendido como escravo pelos irmãos e chegou a governador do Egito, onde guardou o trigo e salvou a família da fome (Gênesis 41:41).
Significado: “Que o Senhor acrescente”
Jeroboão
יָרָבְעָםyaravəam
Jeroboão, filho de Nebate, liderou as dez tribos que se separaram de Roboão, tornou-se o primeiro rei de Israel no Norte e fez dois bezerros de ouro para o culto em Betel e Dã (1 Reis 12:20).
Citado em 80 versículos
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
Jerusalém é a cidade do templo de Deus, onde moraram filhos de Judá e de Benjamim; o exército babilônio derrubou os muros da cidade (2 Reis 25:10).
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Jeroboão
יָרָבְעָםyaravəam
Jeroboão, filho de Nebate, liderou as dez tribos que se separaram de Roboão, tornou-se o primeiro rei de Israel no Norte e fez dois bezerros de ouro para o culto em Betel e Dã (1 Reis 12:20).
Citado em 80 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
Jerusalém é a cidade do templo de Deus, onde moraram filhos de Judá e de Benjamim; o exército babilônio derrubou os muros da cidade (2 Reis 25:10).
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Moabe
Hoje: Altiplano da Jordânia Central
מוֹאָבmoav
Moabe é uma terra governada por reis, como Eglom e Balaque, onde Davi pediu ao rei que acolhesse seus pais; fogo e castigo são anunciados contra ela (Amós 2:2).
31,18° N, 35,70° L
Citado em 162 versículos
עַמּוֹןammon
Amom é a terra dos amonitas, descendentes de Ben-Ami, com Rabá por capital. Os amonitas guerrearam contra Israel nos dias de Jefté, e Joabe arrasou a terra deles enquanto Davi estava em Jerusalém (1 Crônicas 20:1).
31,95° N, 35,93° L
Citado em 106 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
Jerusalém é a cidade do templo de Deus, onde moraram filhos de Judá e de Benjamim; o exército babilônio derrubou os muros da cidade (2 Reis 25:10).
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Jeroboão
יָרָבְעָםyaravəam
Jeroboão, filho de Nebate, liderou as dez tribos que se separaram de Roboão, tornou-se o primeiro rei de Israel no Norte e fez dois bezerros de ouro para o culto em Betel e Dã (1 Reis 12:20).
Citado em 80 versículos
Faraó
שִׁישַׁקshiyshaq
Faraó, rei do Egito nos dias de Salomão, deu a filha em casamento ao rei de Israel e lhe entregou a cidade de Gezer como dote (1 Reis 9:16).
Citado em 15 versículos
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
Jerusalém é a cidade do templo de Deus, onde moraram filhos de Judá e de Benjamim; o exército babilônio derrubou os muros da cidade (2 Reis 25:10).
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Roboão
רְחַבְעָםrəchavəam
Roboão, filho de Salomão, recusou aliviar os tributos do povo, e as dez tribos do Norte se separaram dele; reinou só sobre Judá (1 Reis 12:17).
Citado em 43 versículos