21 Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde : et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. 22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.