Pular para o conteúdo
Publicidade Remover anúncios

Actus Apostolorum 18

1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab , et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a ), accessit ad eos. 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) 4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis. 5 Cum venissent autem de et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. 6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam. 7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem : Noli timere, sed loquere, et ne taceas : 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.

12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13 dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14 Incipiente autem aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. 15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse. 16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.

18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum. 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso. 22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.

23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 25 Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. 28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

Lugar Bíblico
Região / Território
Itália
Hoje: Roma, Itália
ἸταλίαItalia
Itália é a terra para onde Paulo e outros presos, entregues ao centurião Júlio, seguiram de navio, e de onde veio Áquila com Priscila, sua mulher, quando Cláudio mandou os judeus saírem de Roma (Atos 27:1).
41,89° N, 12,49° L
Citado em 4 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Roma
Hoje: Roma, Itália
ῬώμηRhōmē
Roma é a cidade para onde Paulo foi enviado preso, depois de apelar ao imperador, e onde ficou dois anos numa casa alugada, recebendo todos que iam vê-lo (Atos 28:30).
41,89° N, 12,49° L
Citado em 15 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Região / Território
Macedônia
Hoje: Macedônia, Grécia
ΜακεδονίαMakedonia
Macedônia é a terra de onde, numa visão, um homem pediu a Paulo que passasse até lá e ajudasse; nela ficava Filipos, colônia romana onde Paulo ficou vários dias (Atos 16:12).
41,60° N, 22,54° L
Citado em 24 versículos
Ver página completa
Pessoa
G4609
Silas
ΣιλᾶςSila͂s
Silas foi um dos líderes entre os irmãos, também profeta, enviado a Antioquia com Paulo e Barnabé. Depois Paulo escolheu Silas e partiu, encomendado pelos irmãos à graça do Senhor (Atos 15:40).
Citado em 17 versículos
Ver página completa
Pessoa
G3972
Paulo
ΠαῦλοςPau͂los
Paulo, também chamado Saulo, foi apóstolo de Cristo Jesus e, com Barnabé, voltou-se para os gentios. Antes, devastava a igreja e lançava homens e mulheres na prisão, até ouvir uma voz e ser levado sem enxergar até Damasco (Atos 13:46).
Significado: “Pequeno, humilde”
Ver página completa
Pessoa
G3972
Paulo
ΠαῦλοςPau͂los
Paulo, também chamado Saulo, foi apóstolo de Cristo Jesus e, com Barnabé, voltou-se para os gentios. Antes, devastava a igreja e lançava homens e mulheres na prisão, até ouvir uma voz e ser levado sem enxergar até Damasco (Atos 13:46).
Significado: “Pequeno, humilde”
Ver página completa
Todos os capítulos de Actus Apostolorum 28
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.