18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
Publicidade
Actus Apostolorum 8
Estes versículos te tocaram? Ore agora!
+581 estão orando agora.
Junte-se à corrente de oração.